Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Тексты для перевода на экзамене.doc
Скачиваний:
7
Добавлен:
23.09.2019
Размер:
71.17 Кб
Скачать

In cornu tauri parva sedebat musca.”Si te nimis gravo, - inquit, - statim avolabo”. Tum taurus: “Ubi es? Nihil sentio”.

Septem viros sapientia insignes Graeci sapientis appellabant. In numero septem sapientium erat Solon Atheniensis. Solon ingentes opes Croesi potentis regis Lydorum, parvi aestimabat. Notum est Solonis dictum: “Nemo ante mortem beatus est”.

De diēbus

Motus terrae est causa diei et noctis. Longitūdo diērum et noctum plerumque diversa est. In nonnullis partĭbus Asiae et Afrĭcae diērum et noctum longitūdo aequa est. In regionĭbus nostris aetāte dies longi sunt, noctes breves; hieme dies breves, noctes longae sunt. Meridīei tempus in omnībus terrae partībus diversum est. Diērum erant nomĭna: Solis dies, Lunae dies, Martis dies, Venēris dies, Saturni dies.

De domo Romana

Domus Romana aliter aedificabatur atque nostra. Utique ei non erant fenestrae, nisi perpaucae et exiguae. In media parte domus erat atrium, quod foramine tecti illustrabatur. In solo atrii cisterna erat, quae aquam imbrium, per foramen de tecto manantem colligebat. In atrio olim focus erat, quo familia conveniebat et ubi parva simulacra penatium erant. Praeterea pater familiae in atrio mano amicos et clientes salutabat.

De deis antiquis

Romani antiqui multos deos colēbant; in eorum numero Neptunum, Mercurium, Proserpĭnam, Vestam. Neptūnus domĭnus Oceani et fluviorum erat. Is in Oceano habitābat. Potentia eius magna erat. Nautae ei equos et tauros immolābant. Mercurius deus mercaturae erat eumque alii dei pro nuntio habēbant. Praeterea is animos mortuorum ad inferos deducebat. Dei inferōrum erant Pluto et Proserpina; eis tauros nigros mactābant. Suis deis Romāni multis in locis templa aedificābant. Vesta erat dea focorum domesticōrum, templa eius erant rotunda.

De leone magno et mure parvulo

En, leonem, qui dormit, videtis. Mus parvulus temere in dorsum bestiae insilit et bestiam e somno excitat. Leo murem iam tenet, sed mus eum rogat et leo murem incolumem dimittit. Post paucos dies leo in laqueos venatorum incidit et silvam clamore ingenti implet. Mus rugitum audit et, ubi leonem in laqueis videt, pro salute grata laqueos dentibus arrodit et leonem periculo ingenti liberat. Recte igitur, qui dicunt: nullius exiguitatem et impotentiam spernere debemus.

De Gallia antiqua

Caesaris tempore in Gallia duo genera eorum hominum erant, qui aliquo honore erant: druides et equites. Nam plebs, quae ingenti vectigali gravique injuria premebatur, servorum paene loco habebatur; sore ejus gravis et tristis erat. Multi de plebe homines, cupientes vectigalibus liberari, in servitutem se nobilibus dabant. Vita nobilium fausta erat. Druides autem omnibus vectigalibus militiaque liberabantur. Ei sacrificia publica et privata curabant et in omnibus controversiis judices erant.

De Aenae

Graeci diu Troiam urbem oppugnaverunt; decimo anno Troiam expugnaverunt. Aeneas, unus e principibus Troianorum, cum patre sene et filio parvulo et cum sociis naves conscendit et post multos et longos errores in Italiam advenit. Rex Latinus Aeneam in hospitium accepit et filiam Laviniam in matrimonium ei dedit. Sed primum Troiani cum Rutulis pugnabant, Latinus enim antea Laviniam Turno, Rutulorum principi, in matrimonium dare promisit. Aenēas oppĭdum Lavinium (condĭdit) et filius eius, Ascanius, Albam Longam condidit. Eā gente Romŭlus, condĭtor Romae, fuit.

De animalĭbus

Sunt multa genĕra animalium. Animalia vivunt et in terra, et in aqua, et in aĕre. Nam aliae bestiārum terrestres sunt, partim aquatĭles, aliae quasi ancipĭtes, in utrăque sede viventes. Animalium marinōrum maxĭmus est cetus, delphinus – velocissimus.

In regionĭbus Asiae et Afrĭcae terra marique rare exemplaria animalium habĭtant. Variae sunt formae et voces animalium, diversae facultātes eorum. Homo quoque anĭmal est, sed anĭmal sociale. Ratione, lingua, menteque cetĕra animalia ab homĭne superāntur. Multa de animalĭbus proverbis scimus.

De nauta et agricola

Mores et studia nautae et agricolae diversa sunt. Hic stabilem habet sedem, ille locum mutat. Ab hoc mores antiqui servantur, ille mores alienos amat. Huic sermo tantum patrius, illi aliae quoque linguae notae sunt. Hujus vita tranquilla est, illius periculorum plena. Hunc agri et prata, illum fluvii et maria, per quae navigat, delectant. Sermones quoque nautarum et agricolarum diversi sunt. Navita de ventis, de tauris narrat arator, enumerat miles vulnera, pastor oves.

De Hannibale

Celebris erat Carthago, celebria erant templa et aedificia urbis, celebre est nomen Hannibalis, egregii et fortis Carthaginiensium ducis. Hannibal erat vir acri ingenio, civibus suis consiliorum salubrium auctor, militum dux impavidus et belli peritus, miles celer et fortis. Ut dux celer et fortis erat, ita milites habebat celeres et fortes et impavidos. Victor magnarum copiarum equestrium erat. Nobilis et memorabilis est Romanorum clades Cannensis. Memoria cladis Cannensis Romanis semper acerba et tristis erat.

De Tantalo

Tantalus, Iovis filius, rex Phrygiae, clarissimus erat omnibus deis atque ad epulas eorum invitabatur. Sed tantam felicitatem sapienter conservare nesciebat. Nam superbiā quadam impulsus omnia deorum consilia quae apud Iovem audiverat, hominibus aperiebat. Proper id scelus in Tartano aeternis cruciatibus punitus est. Nam apud inferos in aqua stans semper sitit et pulcherrimos fructus videns perpetuo esurit. Ubi enim aquam bibere parat, ea recedit; ubi autem fructum captat, rami vento amoventur. Ne dormire quidem misero licet, nam capiti eius saxum ingens impendet, cuius ruinam semper timet. Talia de Tantalo poatae antiqui tradunt.

Patria Nostra

Patria nostra est terra magna et pulchra. In Europa et Asia sita est. Incolae terrae nostrae patriam suam amant, non solum quia magna est, sed etiam quia sua est.

Notum est terram nostram plerumque fecundam esse. Agricolae terram magna cum cura colunt et incolas terrae alĕre possunt.

Bene scimus terram nostram silvis abundare. In silvis multae et ferae bestiae sunt. Silvae variarum plantarum et herbarum plenae sunt. Incolae terrae naturam scientiis superant et idcirco renovare possunt.

Terra Nostra

In terra nostra multi et magni fluvii et parvi rivi sunt. Vidēmus fluviis saepe adiacere campos herbōsos et silvas densas. Constat haud procul a ripis fluviorum et rivorum multos agricolas habitare. Viri agros fecundos, prope fluvios et silvas positos, arant et frumentum serunt. Feminae hortos colunt et bestias domesticas, ut exempli causa, vaccas et vitulos, capras agnosque curant. Liberi agricolarum ad rivos veniunt aquam petitum.

  1. Ad gallinam aegrotam vulpes accessit eamque interrogavit: "Ecquit vales?" Huic illa: "Satis", inquit, "valeo; sed si tu discessĕris, multo melius me habebo".

  2. Alexander, Philippi, regis Macedŏnum, filius, benevolentiam amicorum donis sibi consiliāre studebat. Quod ubi Philippus animadvertit, eum his fere verbis vituperāvit: "Num ii tibi fidēles erunt, quos pecuniā consiliavĕris?" Amor non auro, sed virtute comparātur.

Leo et vulpes

Leo, annis confectus, in spelunca recubabat et, quia vix magno labore victum parabat, aegrotum simulabat. Tum regem multae bestiae visitabant, sed statim a leone devorabantur. Venit tandem etiam vulpes neque tamen intravit, sed caute ante speluncam stetit et regem salutavit. Tum leo interrogavit: "Cur in speluncam non intras?" Vulpes respondit: "Quia me vestigia terrent: multa enim in speluncam spectant, nulla retrorsum".

Aegrotus et medicus

Interrogavit aliquando medicus aegrotum: "Quo modo noctem novissimam degisti?" Hic respondit: "Admodum sudavi". Tum medicus: "Bonum hoc est". Postridie vehementi horrore aegrotus conflictatus est; quod ubi medicus audivit: "Hoc quoque" inquit, "Bonum est". Tertio die aquā intercuti homo laboravit. Tum medicus: " Ne hoc quidem malum est". Post medici discessum unus ex amicis aegroti venit et interrogat: "Quo loco res tuae sunt?" "Optime, inquit aegrotus: "nam multitudine bonorum extinguor".

De Romulo et Remo, Romae Conditoribus

Titus Livius rerum scriptor Romanorum in libris suis, qui "Ab urbe condita" appellantur, fabulam de Romulo et Remo, a quibus Roma condita est, narrat. Fama est Numitorem Albae Longae regem ab Amulio, fratre suo, regno privatum esse. Amulius, fratri invidens, eius nepōtes in flumine demergi, matrem autem eorum in carcere custodiri jubet. Sed regis ministri, qui infantes in flumen proicere debent, regi non parent et pueros parvulos in fluminis ripa deponunt. Tum lupa, quae forte ad flumen venit, pueros parvulos invenit et lacte suo nutrire coepit. Postea ei, a Faustulo pastore regio inventi et uxori eius educatum traditi sunt.