Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Латинский язык, контрольные работы.doc
Скачиваний:
18
Добавлен:
26.04.2019
Размер:
95.23 Кб
Скачать

5 Вариант

De Sabinis

Itaque urbe condita Romulus, quia Romani (id fuit nomen civibus urbis novae) mulieres non habebant, ad gentes finitimas legatos misit uxorum petendarum causa. Finitimi Romanis filias suas in matrimonium non dederunt. Legatione Romanorum nusquam benigne accepta Romulus dolo id impetrandum esse statuit. Itaque Romani ludos instituerunt et gentes finitimas ad eos spectandos invitaverunt.

De servis Romanorun

Antiquis temporibus captivos in bellis Romani non necabant, sed illi servorum modo in civitatibus victorum suorum vivebant et dominis opulentis (27) et superbis serviebant. Multi servi iam in condicione servorum nati erant (28). Etiam cives liberi, qui pecuniam (29) debitam (30) solvere non poterant, libertatem ammittebant (31), et creditores (32) illos servitute (33) afficiebant. Domini in servos vitae necisque potestatem habebant.

6 Вариант

De Graecia et Italia

Graecia et Italia sunt antiquae terrae Europae in paeninsulis sitae. In charta Europae videmus Italiam caligae formam habere. Notum est haud procul ab Italia Siciliam et Sardiniam, insulas magnas sitas esse multasque alias insulas et magnas et parvas inter oras Graeciae et Asiae iacere. Praecipue nota est Creta insula. Multae insulae Graeciae formosae sunt. Inter omnes constat incolas insularum Graeciae et Italiae etiam nunc plerumque nautas esse.

De classibus antiquarum gentium

Nonnulae gentes antiquae magnas classes habebant; classes constabant (34) ex navibus longis et navibus onerariis (35). Navibus onerariis mercatores in alienas regiones navigabant. Hieme antiquae gentes non navigabant, quod saevi venti flabant (36) et nautae tempestatem timebant. Navibus longis antique gentes bellabant (37). Magna erat firmitudo (38) navium longarum. Saepe nautae in navibus longis turres aedificabant, unde milites tela in hostes iactabant. Magnae classes praesidium urbium maritimarum sunt.

7 Вариант

In schola

Schola nostra haud procul a foro oppidi nostri sita est. De fenestris scholae discipuli aedificia alta et pulchra, vias latas et rectas, theatrum novum et hortum publicum vident. In schola multa auditoria sunt, ubi pueri litteras discunt, in bibliotheca autem discipuli libros legunt et ad literarum studium sе praeperant. Nostra bibliotheca magna est multosque libros habet. Varia sunt librorum argumenta.

De sacrificiis antiquorum

Populi antiqui deos sacrificiis placabant. Apud Romanos plerumque sacerdotes (39) sacrificia parabant, nam sacerdotes (39) iuris divini periti erant (40). Superis deis albas (41) hostias immolabant, inferis - nigras. Numerus hostiarum interdum permagnus (42) erat. Sacerdotes capita hostiarum ornabant coronis et ante templa mactabant (43). Exta (44) in aris (45) cremabant. Deis praeterea vinum, lac, mel grata dona erant. Post sacrificia sacerdotes ad honorem deorum epulas parabant.

8 Вариант

De Aenea

Poetae Graecorum et Romanorum antiqui multas fabulas de deis deabusque, de claris et egregiis viris, qui antiquitus deorum filii putantur, de еоrum egregiis factis ac gestis in libris suis narrant. Praecipue nota est fabula de bello inter Graecos et Troianos. Id bellum Troianum appelatum est. Fabula de bello Troiano a Homero, praeclaro Graecorum poeta, in libris, qui ILIAS et ODYSSEA inscribuntur, narrata est.

De Iove

Antiqui Romani multos deos colebant. Dominus caeli et terrae erat Iuppiter. Poetae Graeci Iovem patrem deorum hominumque vocabant. Et dei et homines Iovem timebant. Iuppiter in Olympo (46) habitabat et cum fratribus mundum gubernabat (47). In tutela (48) Iovis praecipue reges erant. Iuppiter auctor erat legum humanarum. Fratris Iovis erant Neptunus (49) et Pluto (50), sorores - Iuno, Ceres (51), Vesta (52). Bestiae nonnullae deis sacrae (53) erant, ut aquila Iovi, pavo (54) Iunoni, equus Neptuno, gallus Aesculapio (55).