Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
istochnik-1_kurs(Cеверова).doc
Скачиваний:
52
Добавлен:
02.06.2015
Размер:
3.38 Mб
Скачать

Послание папы Иннокентия IV князю Александру Ярославичу

23.01.1248 Г. Латинский текст

Nobili viro Alexandra (в тексте - Alendro) Duel Susdaliensi Innocentius Episcopus servus servorum Dei. Pater futuri seculi, princeps pacis, seminator casti consilii, Redemptor noster Dominus Jesus Christos menti clare memorie Jeroslai {Jaroslai}  progenitoris tui rorem sui benedictionis infudit, ac eidem inextimabilem sue notitie gratiam admirabili largitate concedens viam sibi preparavit in heremo {eremo}, per quam ipse fuit ad ovile reductus dominicum, velut ovis, que longo tempore oberraverat {aberraverat} per desertum, quia sicut dilecto filio fratre Johanne de piano Carpino de Ordine Fratrum Minorum Protonatario {Poenitentiario} nostro ad gentem Tartaricam destinato referente dedicimus; idem pater tuus novum hominem affectans induere, de conscientia Jemeris militis consiliarii sui obedientie Romane ecclesie matris sue in ejusdem {cujusdem} fratris manibus devote, ac humiliter se devovit, qoud quidem confestim claruisset hominibus, nisi tarn subito, tamquam feliciter {iam in felicer} mortis eventus eum de medio subduxisset. Unde cum ipse presentis seculi cursum tarn felici termino consumarit, pie credendum est, et omni ambiguitate semota tenendum quod justorum aggregatus consortio in eterna beatitudine requiescat, ubi legitimus extitisti, ad instar illius lux fulget, quam non capit locus, redolet odor quern non spargit flatus, et caritatis viget amplexus quem satietas non divellit. Cupientes itaque te una cum ipso tante beatitudinis participem fieri, qui in paterna hereditate suus heres legitimus extitisti, ad instar illius evangelice mulieris que lucernam accendit, et dragmam perditam inveniret, vias exquirimus, apponimus studium, et diligentiam adhibemus, ut ad hoc te prudenter possimus inducere {adducere}, quod tui patris vestigia salubriter imiteris, cunctis temporibus imitanda {imitandi}, idem {ita} quod sicut corde sincere, et mente non ficta se ad suscipienda mandata, et documenta Romana Ecclesie dedicarat {dedicavit}, sic tu, relicto perdicionis invio, quod ad eterne mortis dampnationem perducit, unitatem ejus­dem Ecclesie per obedientiam amplexeris, que per directionis semitam suos cultores procul dubio, dirigit ad salutem, Nee est in hoc nostra certe a te repudianda petitio, que nostrum adimplens officium, tuis est commodis profutura; quia cum a te sollummodo postulemus {postulamus}, ut Deum timeas, et ex tota ipsum mente diligens, ipsius mandata conserves, profecto sani spiritum non videreris habere consilii, si tuam in hoc nobis, immo Deo cujas vices licet immeriti obtinemus in terris, negares obedientiam impertiri. In hac autem obedientia nullius quantumcumque potentis honor minuitur, sed ex hoc omnis potestas, et libertas, temporalis augetur, quia illi digni populorum presunt regimini, qui sicut ipsi alios precellere cupiunt, sic divine student excellence famulari. Hinc est quod nobilitatem tuam regamus, monemus, et hortamur attente, quatinus Romanum Ecclesiam matrem recognoscere, et ipsius Pontifici obedire, ac ad Aplice Sedis obe­dientiam subditos tuos efficaciter studeas invitare, ita quod ex hoc in eterna beatitudine fructum consequi valeas, qui non perit. Sciturus quod si hoc nostris immo Dei potius beneplacitis te cooptes, te inter cetera catholicos principes reputabimus specialem, et ad tuum incrementum honoris semper diligenti studio intendemus. Ceterum quia pericula possunt facilius evitari, si contra ipsa per providentie clipeum muniamur, pro special! munere petimus, ut quam cito tibi constiterit, quod Tartarorum exercitus versus Christianos dirigat gressus suos, id quamtotius fratribus de domo Theotonica in Livonia comorantibus intimare procures, ut, cum istud per eosdem fratres ad notitiam nostram pervenerit, qualiter ipsis tartaris viriliter cum Dei adjutorio resistamus, maturius cogitare possimus. Super eo autem quod collum tuum noluisti subdere jugo Tartarice feritatis, prudentiam tuam dignis in Domino laudibus commendemus. Datum Lugduni X. Kal. Febr. anno V.

Соседние файлы в предмете [НЕСОРТИРОВАННОЕ]