Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Лат. яз.-1.doc
Скачиваний:
52
Добавлен:
07.06.2015
Размер:
266.75 Кб
Скачать

De Aesculapio

Multi apud Graccos clari mеdĭci sunt. Primus Gracōrum medĭcus Aеsculapius est, vir doctus, perītus et ingeniōsus. Postea Aesculapius medicōrum deus est. In libris Homēri de libĕris Aesculapii legĭmus. Multa templa Graecōrum Aesculapio sacra sum. Templa Aesculapii plerumque in lucis sunt; luci quoque deo sacri sunt. Medici Graecōrum ad templa domicilia habent. Virum aegrum medĭci in templo ponĕre solent. Cum aeger addormit, deus ei in somno medicīnam demonstrat. Aeger somnium medĭcis narrat, et medĭci remedium designant. Si convalescit aeger, morbum suum et remedium in tabŭla inscribit et muro templi ponit. Ita gratias deo agit.

addormio, 4 - засыпать

cum - когда

designo, I - указывать, определять

ei -ему

ingeniōsus, a, urn – талантливый

lucus, i, m - роща

De Orbilio magistro

Orbilius notus magister est. Puĕri Romāni Orbilii magistri scholam frequentant. Orbilii schola privāta est. Nam Romāni scholas publĭcas non habent. Inter puĕros Horatius quoque est. Horatius Orbilium magistrum non amat. Nam Orbilius sevērus est et puĕros plagis terrēre solet. Ităque puĕri Orbilium magistrum plagōsum appellant.

frequento, 1 - часто посещать

plaga, ae, f - удар

plagosus,a, um - драчливый

Lupus in fabŭla

Aesōpus, poēta Graecōrum, et Phaedrus, poēta Romanōrum, in fabŭlis suis saepe de lupo narrant. Fabŭlae eōrum pingunt lupum, ut malam et avĭdam bestiam. Multi vestrum non nesciunt eas fabŭlas antīquas.

Lupus aliquando ad rivum agnum videt. Rivi aqua a lupo ad agnum fluit, sed lupus avĭdus agno clamat : “Cur mihi aquam turbas?” Et agnum misĕrum devŏrat. Sic Phaedrus narrat. Aesōpus fabŭlam de lupo et equo narrat.

Aliquando lupus in agrum equum invītat et avēnam ei promittit. Lupo in anĭmo est equum lacerāre, sed dolus ejus patet. Itāque equus salvus est.

Et puěri et viri timent lupum eumque vel nomināre fugiunt. Lupus, ut fama est, advenīre solet, si eum memŏrant. Unde proverbium est: “ Lupus in fabŭla”. Nam si quis subĭto advĕnit, cum de eo colloquium est, convīvae digĭtis eum monstrant et “Lupus in fabŭlis” clamant.

7