Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
Источники по истории ордена Госпитальеров.docx
Скачиваний:
20
Добавлен:
07.06.2015
Размер:
152.12 Кб
Скачать

In fine, dicto amen et pulsatis signis, versis vultibus ad orientem, incipiat Domine labia mea, tunc due cantent invitatorium.

DE SORORIBUS QUE NON ADSUNT PRINCIPIO MATUTINI.

Quecumque, exepta priosissa, in fine invitatorii ad Gloria Patri non fuerit cum aliis in choro, eodem modo quequmque, prioribus exeptis, usque ad Gloria primi psalmi in omnibus horis non fuerit in choro cum aliis, ad gradus altaris veniens flectet genua surgensque stet ibi donec priorissa, si affuerit, sinat priorissa ut recedat per aliquam nunciet ei. Si male assueta tarde ad ecclesiam venerit et hoc sepissime contigerit, permittat eam illic prelata stare quamdiu sibi placuerit. Illa vero etiam usque ad finitam horam absque licencia presentis prelate recedere non audebit. Hoc autem sciendum quod si usque ad ultimum psalmum intrare tardaverit in capitulo an vapulet propter moram in arbitrio maneat prelate, illa tamen non intrabit chorum post inchoaccinem novissimi psalmi. Priorissa vero si non fuerit in choro usque ad Gloria Patri primi psalmi, si fuerit ibi priorissa ad gradus eat ut alie, sin autem foris remaneat. Si autem tarde veniendi ad ecclesiam cuilibet raro acciderit, nox iut eam prelata ante gradus iauam invenum coram se astantium sive aliarum dominarum in suo choro consistencium ad eam mittat, que ei ut recedat humiliter innuat. Quam illa ut viderit ad eam versa quasi gracias agens supplicet ei sicque supplicans ante altare ad locum suum eat. Ea sibi flectente genua necnon et supplicante omnes illi compaciendo similiter supplicent.

NULLA SINE LICENTIA EXEAT CHORUM.

Hoc etiam addendum quod in laudibus nulla debet exire chorum usque ad finitum primum psalmum nisi necessitas coegerit eam. De nulla quoque debet exire horarum nisi statim regressura. Quod si, inminente necessitate, omnino eam oportuerit exire, ante prelatam presentem vadat ut ab ea licenciam accipiat. Sed redeamus ad ordinem.

DE ORDINE ANTIPHONARUM ET PSALMORUM ET DE MODO SEDENDI IN CHORO.

Finito invitatorio que cantaverunt illud supplicantes ante altare redeant ad chorum et precentrix incipiat hymnum. Quod finito, puelle antiphonas et precentrix psalmos et in fine psalmi inchoet antiphonas. In matutinis et in laudibus in inicio primi psalmi et in secundo et in tercio nocturno et in omnibus horis diei finito primo psalmo magistra prior puellarum iubeat eas sedere, set una stabit inter duas sedentes. Si due tantum fuerint una stet altera sedeat. Siqua earum fuerit tenella aut aliqua infirmitate detenta quantum placuerit magistre faciat eam sedere ad gradus sive dormire.

QUARUM PUELLE SINT VERBERANDE.

Hoc autem cavendum ut in ullo loco aliqua puellarum per capillos arripiatur nec calcibus tundatur nec pugno aut virga ab humero et sursum percuciatur, set virgulis in dorso in capitulo vel in claustro ut filia cedatur. Set redeamus ad ordinem.

DE HIS QUE ERRANT IN DICENDIS PSALMIS ET AGIT DE TRIBUS NOCTURNIS.

Siqua in psalmo vel in aliquo erraverit, genua mox flectendo a Domino veniam postulet, finitis in primo nocturno psalmis. Similiter in secundo et in tercio die. Puelle versum coram altari dicant. In ultimo psalmo puella supplicans ante altare, vel si magnus fuerit liber magistra pro ea, librum in quo lectura est lectionem et sacrista tabellam cum candela accensa ad constitutum locum portet. Si in secundo vel in tercio nocturno lectiones legi debeant in alio libro, que in eo lectura est prima, sit ei cura sero ponere eum super formam et in matutinis ferre ad locum legendi. Perlecta lectione redeat ad gradus puella et in diebus dominicis et in festis et in omnibus octavis usque ad ultimum diem octavarum supplicans ante altare redeat ad locum suum. Alia puella faciat similiter. Eodem modo maiores faciant. Ultimis lectionibus finitis in nocturnis diebus dominicis et aliis festivitatibus que legerit extinguat candelam et in tabella reportet ad locum constitutum. Que novissimam legerit lectionem finita lectione librum in quo legit superposita tabella cum candela extincta ad chorum reportet in locum constitutum nisi propter magnitudinem libri dimiserit. Set hoc priorissa faciat sacrista.

QUANDO SIT CANTANDUM ET QUANDO NON TE DEUM LAUDAMUS.

Finito novo responso, in omnibus dominicis adventus et in dominicis a septuagesima usque ad pascha, Te Deum laudamus non dicatur set responsum repetatur et omnia signa pulsentur

DE LAUDIBUS ET DE GESTANDO TURIBULO.

Quo cantato incipiantur laudes, tune famula ecclesie accendat prunas in turibulo et preparet vas sacrista cum incenso. Post laudes, dicto capitulo, prelata abluatur. Ministrante ei servitrice procedat eum turibulo ad altare, eum Benedietus Dominus Deus Israel canitur, et eoram gradibus posito incenso in turibulo incenset prius altare maius, deinde, precedente servitrice cum cereo in candelabro, eat ad alia altaria, set prius ad dextrum et post Benedictus et antiphonam congruam diei dicat oracionem. Deinde omnes in dextro choro stantes, deinde in sinistro, semel singillatim incenset omnes puellas.

DE SUFFRAGIIS POST MATUTINAS DICENDIS ET DE MATUTINIS BEATE MARIE.

Dieto Benedicamus in matutinis et vesperis, nulla aggrediatur usque dum suffragia inchoentur ut si fuerit aliqua festivitas, non amittatur comemoracio. Expletis suffragiis post matutinas beate Marie et dicto Benedicamus, sicut venerunt, sic redeant.

DE REDDITU AD DORMITORIUM POST MATUTINAS.

Tunc puelle cum suis custodibus, acceptis lanternis, procedant ad dormitorium, quas sequantur et maiores. Sed sive sit nox sive iam dies, nulla earum que iacent in dormitorio debet inde exire donec priorissa faciat sonitum.

DIE ILLUSCESCENTE QUID DEBEANT FACERE.