Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:
лат.язык учебник.doc
Скачиваний:
411
Добавлен:
08.04.2015
Размер:
2.07 Mб
Скачать

De fontibus juris Romani

Jus popŭli Romāni constat ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constitutionĭbus princĭpum, edictis eōrum, qui jus edicendi habent, responsis prudentium. Lex est, quod popŭlus jubet atque constituit. Plebiscītum est, quod plebs jubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat, quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Sed postea lex Hortensia lata est, qua plebiscīta universum popŭlum tenēbant; ităque eo modo legĭbus exaequāta sunt.

Senātus consultum est, quod senātus jubet atque constituit: idque legis vicem obtĭnet.

Constitutio princĭpis est, quod imperātor decreto vel edicto vel epistŭla constituit.

Edicta sunt praecepta eōrum, qui jus edicendi habent; jus autem edicendi habent magistrātus popŭli Romāni. Sed amplissĭmum jus est in edictis duōrum praetōrum, urbāni et peregrīni, quorum jurisdictiōnem in provinciis praesĭdes eārum habent; item in edicto aedilium curulium.

Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eōrum, quibus permissum est jura condĕre. Si sententiae eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtĭnet; si vero dissentiunt, judĭci licet (quamlĭbet) sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriāni significātur. (Gajus)

In jure cessio

         1. In jure cessio hoc modo fit: apud magistrātum popŭli Romāni, velut praetōrem, is, cui res in jure cedĭtur, rem tenens, ita dicit: "Hunc ego homĭnem ex jure Quiritium meum esse ajo". Deinde postquam hic vindicavĕrit, praetor interrŏgat eum, qui cedit, an contra vindĭcet. Quo (eo) negante aut tacente tunc ei qui vindicavĕrit, eam rem addīcit. Hoc fiĕri potest etiam in provinciis apud praesĭdes eārum.

2. Plerumque tamen mancipationĭbus utĭmur: quod enim ipsi per nos praesentĭbus amīcis agĕre possŭmus, hoc non interest nec necesse (est) cum majōre difficultāte apud praetōrem aut apud praesĭdem provinciae agĕre (Gajus).

Марк Туллий Цицерон Первая речь против Катилины (отрывок)

Quo usque tandem abutēre, Catilīna, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus elūdet (упорствовать)? quem ad finem sese effrenāta jactābit audacia (ты будешь кичиться своей дерзостью?)? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii (Палатинского холма), nihil urbis vigiliae, nihil timor popŭli (Nihil ... nihil ... nihil — нисколько … ни … ни), nihil concursus bonōrum (=bonōrum civium — благонамеренных граждан) omnium, nihil hic munitissĭmus (неприкосновенное) habendi senātus locus (=locus, in quo senātus habētur - место заседания сената), nihil horum (здесь присутствующих) ora vultusque (выражение лиц) movērunt te (подействовали на тебя)? Patēre tua consilia non sentis? constrictam jam horum omnium scientia tenēri (constrictam... tenēri - обессилен) conjuratiōnem tuam non vides? Quid proxĭma (в сегодняшнюю), quid superiōre (во вчерашнюю) nocte egĕris, ubi fueris (quid ... egĕris..., ubi fuĕris... - косвенные вопросы в зависимости от ignorāre), quos convocavĕris, quid consilii cepĕris, quem nostrum ignorāre arbitrāris? 0 tempŏra! 0 mores! Senātus haec intellĕgit, consul videt, hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senātum venit, fit publĭci consilii partĭceps, notat et designat ocŭlis ad caedem unumquemque nostrum: nos autem, fortes viri, satis facĕre rei publĭcae vidēmur, si istīus furōrem ac tela vitēmus. Ad mortem te, Catilīna, duci jussu consŭlis jam pridem oportēbat, in te conferri pestem, quam tu in nos machināris. An vero vir amplissĭmus P. Scipio, pontĭfex maxĭmus, Ti. Graechum, mediocrĭter labefactantem statum rei publĭcae, privātus interfēcit: Catilīnam, orbem terrae caede atque incendiis vastāre cupientem, nos consŭles perferēmus? Nam illa nimis antīqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Spurium Maelium, novis rebus studentem, manu sua occīdit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acriorĭbus suppliciis civem perniciōsum quam acerbissĭmum hostem coërcērent. Habēmus senātus consultum in te, Catilīna, vehĕmens et grave; non deest rei publĭcae consilium neque auctorĭtas hujus ordĭnis: nos, nos, dico aperte, consŭles desŭmus.

Приложение 6