Добавил:
Upload Опубликованный материал нарушает ваши авторские права? Сообщите нам.
Вуз: Предмет: Файл:

пособие латынь

.pdf
Скачиваний:
152
Добавлен:
03.05.2015
Размер:
10.13 Mб
Скачать

foedissima flamma, totam Italiam ex bello et vastitate eriperem, quae­ cunque mihi uni proponetur fortuna, subeatur [Cic. Cat. 4, 2].

49)Illud bene dictum est a Pythagora, doctissimo viro, tum maxume et pietatem et religionem versari in animis, quom rebus di­ vinis operam daremus, et quod Thales, qui sapientisslmus in septem fuit, homines existimare oportere omnia, quae cernerent, deorum esse plena (dicit) [Cic. De leg. 2, 26].

50)Sic enim princeps ille philosophiae (= Socrates) disserebat: Qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem, qualis autem homo ipse esset, talem esse orationem; orationi autem facta si­ milia, factis vitam [Cic. Tuse. 5, 47].

51)Atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. ... Ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas naves in omnem oram maritimam dimisisset: “Non sane optabilis ista quidem, - inquit, - rudentibus apta fortuna” [Cic. Tuse. 5, 40].

52)Themistocles ..., qui cum consuleretur, utrum bono viro pauperi an minus probato diviti filiam collocaret: “Ego vero, —inquit, — malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quae viro” [Cic. De off. 2, 71].

53)Quales simus, tales esse videamur, etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii, qui haberi velimus [Cic. De o ff 2, 44].

54)Maxlmeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur [Cic. De off. 1].

55)... Ingenii magni est praecipere cogitatione futura et ali­ quanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum est: “Non putaram (= putaveram)”. Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis [Cic. De off. 1].

56)Traditum est etiam Homerum caecum fuisse. At eius picffiram, non poesin videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum qui ferarum non ita expictus est, ut quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit? [Cic. Tuse. 5].

57)Dionysius, ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiae virgines, ut tonstriculae, tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque, ut candentibus iuglandium

putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. ... Idemque cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat jCic. Tuse. 5].

58)Quoniam ita ratio comparata est vitae naluraequc nostrae, ut alia ex alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est, ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum Isdem (= eisdem) ad calcem, ut dicitur, pervenire [Cic. Lael. 27, 101J.

59)Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque om­ nia in se ipso posita iudlcet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit /Cic, Lael. 9, 30].

60)Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus C. Titius, qui meo iudicio e5 pervenisse videtur, quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine mult5 usu pervenire. Huius orationes tantum argutiarum, tantum exempldrum, tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur [Cic. Brut. 167].

61)Quis enim uberior in dicendo Platone? lovem sic, (ut) aiunt philosophi, si Graece loquatur, loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior? Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur - idque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese [Cic. Brut. 121].

62)... Subito omnibus portis erupti5ne facta neque cognoscendi quid fieret, neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. Ita commutata fortuna eos, qui in spem potiundorum castrorum venerant, undique circumventos intercipiunt et ex hominum milibus amplius triginta, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur [Caes. B. G. III, 6].

63)Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent, veritus ne, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, hostium impetum sustinere non posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset, rem gestam in Eburonibus perscribit, docet omnes peditatus equitatusque copias Treverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse [Caes. B. G. V, 47].

64)Caesar audierat (= audiverat) Pompeium per Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse venturum.

Simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. Quo facto duas res consecutus est, quod pig­ nore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates re­ demit [Caes. Civ. 1, 39, 3].

65)Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere: “Neminem pium habitu corporis suos aestimaturum, utique saevitia hostis, non natura, calamitosos. Dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito; tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericor­ diam, quia ipse alteri denegaturus sit” [Curt. 5, 5, 17].

66)Rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet. Nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium, ne quid temere et audacter faciat, secuturum. Dimissisque legatis in praepa­ ratas rates exercitum imposuit (Alexander) [Curt. 7, 9, 1].

67)“Vobis quidem, - inquit Alexander, - о fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago... Ego me metior non aetatis spa­ tio, sed gloriae. ... Ne pigri quidem sibi fata dispdnunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat: ve­ rum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortu­ nae bene computo, diu vixi. ... Ea stirpe sum genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam optare. ... Dii faveant, maiora adhuc restant” [Curt. 9, 6, 17 sq.J.

68)Tum Aristonus orsus est dicere: “Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi. Iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anilium tradidisset. Neque enim unum eum assedisse morienti, sed circumferentem ociilos ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere igitur, summam imperii ad Perduccam deferri” [Curt. 10, 6, 16 sq.].

69)Siint verb(a) et voces, || quibus hunc lenire dolorem Possis 6t magnam || morbi deponere partem.

[Hor. Epist. I, 1, 34-35]

70)Insani nomen || sapiens ferat, aequus iniqui, Ultra, quam satis est, || virtutem si petat ipsam.

[Hor. Epist. I, 6, 15-16]

71)Niillus argento || color est avaris Abdito terris, || inimice lamnae Crispe Sallusti, || nisi temperato

splendeat usu.

[Hor. Carm. II, 2, 1-4]

72) Nem(o) adeo ferus est, || ut non m isc e re possit, Si modo culturae || patientem commodet айгет.

[Hor. Epist. 1, 1, 39—40]

73)Vides, ut alta stet nive candidiim Soracte nec iam sustineant onus silvae laborantes geluque

flumina constiterint acuto. [Hor. Carm. [ 9, 1-4]

74)Tum bene fortis equus || reserato carcere currit,

cum, quos praetereat, || quosque sequatur, habet.

[Ovid. Ars 3, 595-596]

75) Non avis aucupTbiis || monstrat, qua parte petatur, non docet infestos || currere cerva canes.

[Ovid. Ars 3, 669—670]

76)Qua virtus et quanta, || boni, sit vivere parvo

-nec meus hic sermo, || sed quae praecepit Ofellus rusticus, abnormis || sapiens crassaque Minerva.

[Hor. Serm. II, 2, 1-3]

77)Quis tamen exiguos || elegos emiserit auctor, grammatici certant || et adhuc sub iudice lis est.

[Hor. Ars poet. 77—78]

78)Res gestae regumque || ducumqu(e) et tristia bella quo scribi possent || numero, monstravit Homerus.

[Hor. Ars poet. 73-74]

79)Qui, ne tuberibus || propriis offendat amicum, Postulat, ignoscet || verrucTs illius: aequum (e)st Peccatis veniam || poscentem reddere rursus.

[Hor. Serm. I, 3, 73-75]

80)Quo magis in dubiis || hominem spectare periclis convenit adversisqu(e) || in rebus noscere, qui sit.

[Lucr. III, 55-56]

81) Creverunt et opes, || et opum furiosa cupido, Et, cum possideant || plurima plura volunt.

[Ovid. Fast. /, 211—212]

I. De philosdphis antiquis

 

Quam rem (= philosophiam) antiquissimam cum videamus,

 

nomen tamen esse confitemur recens. Nam sapientiam quidem

 

ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, verum

 

etiam nomine? Quae divinarum humanarumque rerum, tum ini-

 

ti5rum causarumque cuiusque rei cognitione hoc pulcherrimum

5

nomen apud antiquos adsequebatur. Itaque et illos septem, qui a

 

Graecis ao<poi, sapientes a nostris et habebantur et nominabantur,

 

et multis ante saeculis Lycurgum, cuius temporibus Homerus

 

etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam heroicis

 

aetatibus Ulixem et Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse

10

sapientes. ... Deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia

 

ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum

 

nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem, quem... Phliuntem

 

ferunt venisse eumque cum Leonte, principe Phliasiorum, docte et

 

copiose disseruisse quaedam. Cuius ingenium et eloquentiam cum

15

admiratus esset Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte confi­

 

deret; at illum (respondisse) artem quidem se scire nullam, sed

 

esse philosophum. Admiratum Leontem novitatem nominis quae­

 

sivisse, quinam essent philosophi et quid inter eos et reliquos in-

 

teresset; Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam

20

hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum ad-

 

paratu totius Graeciae celebritate. Nam ut illic alii corporibus

 

exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi

 

aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset autem quoddam

 

genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec

25

lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque per­

 

spicerent, quid ageretur et qu5 modo; ... raros esse quosdam, qui

 

ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose

 

intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos, id est enim

 

philosophos. ... Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed

30

rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui cum post hunc Phlia­

 

sium sermdnem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam,

 

quae Magna dicta est, et privatim et publice praestantisslmis et

 

institutis et artibus. ... Sed ab antiqua philosophia usque ad

 

Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipiilum, audierat

35

( - audiverat), numeri motusque tractabantur et unde omnia ori­

 

rentur quove reciderent, studioseque ab iis siderum magnitudines,

 

intervalla, cursus anquirebantur et cuncta caelestia. Socrates

 

autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus

 

conlocavit et in domus etiam introduxit et coegit de vita et mori-

40

bus rebusque bonis et malis quaerere. [Cic. Tuse. 5, 3, 7—10]

 

II. C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis

 

litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non

 

negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere

 

Velle, qu5 invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus

 

posset. Quod cum percrebuisset, Pythius ei quidam, qui argen-

5

tariam faceret Syracusis, venales quidem se hortos non habere,

 

sed licere uti Canio, si vellet, ut suis, et simul ad cenam hominem

 

in hortos invitavit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum

 

Pythius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus,

 

piscatores ad se convocavit et ab iis petivit, ut ante suos hortulos

10

postridie piscarentur, dixitque quid eos facere vellet. Ad cenam

 

tempori venit Canius; opipare a Pythio adparatum convivium,

 

cumbarum ante ociilos multitudo, pro se quisque, quod ceperat,

 

adferebat; ante pedes Pythii pisces abiciebantur. Tum Canius:

 

“Quaeso, - inquit, - quid est hoc, Pythi? tantumne piscium? tan-

15

tumne cumbarum?” Et ille: “Quid mirum? - inquit, - Hoc loco est Syracusis quidquid est piscium, hic aquatio, hac villa isti carere non possunt.” Incensus Canius cupiditate contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa? Impetrat. Emit homo

cupidus et lociiples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos. 20 Nomina facit, negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos, venit ipse mature, scalmum nullum videt. Quaerit

ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. “Nullae, quod sciam, - ille inquit, - sed hic

piscari nulli solent. Itaque heri mirabar, quid accidisset”. 25 Stomachari Canius, sed quid faceret? [Cic. De off. 3, 58-59]

III. Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente, perfuga ab eo venit in castra Fabricii elque est pol­ licitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic

clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum. Hunc

5

Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum idque eius factum lau­

 

datum a senatu est. ... Si gloriae causa imperium expetendum est,

 

scelus absit, in quo non potest esse gloria; sin ipsae opes expetun­

 

tur quoquo modo, non poterunt utiles esse cum infamia. [Cic.

 

De off. III, 86]

 

IV. Artes vero innumerabiles repertae sunt docente natOra;

 

quam imitata ratio res ad vitam necessarias sollerter consecuta est.

 

Ipsum autem hominem eadem natura non solum celeritate mentis

 

ornavit, sed et sensus tamquam satellites adtribuit ac nuntios et

 

rerum plurimarum obscuras nec satis ... intellegentias inchoavit

5

quasi fundamenta quaedam scientiae figuramque corpdris habilem

 

et aptam ingenio humano dedit. Nam quom ceteras animantes

 

abiecisset ad pastum, solum hominem erexit et ad caeli quasi

 

cognationis domiciliique pristini conspectum excitavit, tum spe­

 

ciem ita formavit oris, ut in ea penitus reconditos mores effin-

10

geret; nam et ociili nimis arguti, quem ad modum animo effecti

 

simus, loquuntur, et is, qui appellatur vultus, qui nullo in

 

animante esse praeter hominem potest, indicat mores, quoius vim

 

Graeci norunt (= noverunt), nomen omnino non habent. [Cic. De

 

leg. f 26 sq.]

 

V. ... Ita fit, ut mater omnium bonarum rerum sit sapientia,

 

a quoius атбге Graeco verbo philosophia nomen invenit, qua ni­

 

hil a dis immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praestabilius

 

hominum vitae datum est. Haec enim una nos quom ceteras res

 

omnes, tum, quod est difficillimum, docuit, ut nosmet ipsos

5

nosceremus; cuius praecepti tanta vis et tanta sententia est, ut ea

 

non homini quoipiam, sed Delphico deo tribueretur. [Cic. De leg. 1, 58]

I. De Pullone et Voreno centurionibus

Erant in ea legione fortissimi viri centuriones, qui iam primis ordinibus adpropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter se controversias habebant, uter alteri anteferretur, omnibusque annis de loco summis simultatibus con­

tendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur: 5

“Quid dubitas, -

inquit, - Vorene? Aut quem locum tuae proban­

 

dae virtutis exspectas? Hic dies de nostris controversiis iudicabit.”

 

Haec cum dixisset, procedit extra munitiones quaque hostium

 

pars confertissima est visa, inrumpit. Ne Vorenus quidem sese

 

tum vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequi-

10

tur.

Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes inmittit atque

 

 

 

unum

ex

multitudine

procurrentem

traicit.

Qu5

percuss5

 

exanimatoque hunc scutis protegunt hostes, in illum universi tela

 

coniciunt

neque

dant

progrediendi

facultatem. Transfigitur

15

scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus

 

vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum

 

impedltumque

hostes

circumsistunt.

 

Succurrit

inimicus

illi

 

Vorenus et laboranti subvenit.

 

 

 

 

 

 

 

Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitQdo convertit;

20

illum

veruto

transfixum arbitrantur.

Vorenus

gladio

rem

 

comminus gerit atque uno interfecto reliquos paulum propellit;

 

dum cupidius instat, in locum inferiorem deiectus concidit. Huic

 

rursus circumvento subsidium fert Pullo, atque ambo incolumes

 

compluribus interfectis

summa cum

laude intra

munitiones se

25

recipiunt. Sic

fortuna in

contentione

et

certamine utrumque ver­

 

savit, ut alter alteri inimicus auxilio salutlque esset neque diiudi-

 

cari posset, uter utri virtute anteferendus videretur. [Caes. B. G.

 

V, 44]

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

II. Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus,

 

... Deorum maxime Mercurium colunt. Huius

sunt

plurima

 

simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum

 

atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque

 

habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem

5

et lovem et Minervam. De his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, lovem imperium caelestium tenere, Martem bella gerere. Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint, plerumque 10 devovent; cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum extructos tumidos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit ut neglecta quispiam religione aut capta apud

se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei 15 supplicium cum cruciatu constitutum est.

Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidlbus proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum, sed noctium finiunt; dies nataies et mensum

et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. 20

[Caes. B. G. VI, 16-18]

III.

Interim ii (= Galli), qui ad alteram partem oppidi, ut

supra demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo

 

exaudito clam5re, inde etiam crebris nuntiis incitati oppidum a

 

Romanis teneri, praemissis equitibus magno cursu eo

 

contenderunt. Eorum ut quisque primus venerat, sub muro con-

5

sistebat suorumque pugnantium numerum augebat. Quorum cum

 

magna multitudo convenisset, matres familiae, quae paulo ante

 

Romanis de muro maniis tendebant, suos obtestari et more Gallico

 

passum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre

 

coeperunt. Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio;

10

simul et cursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes atque

 

integros sustinebant.

 

Caesar cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias

 

videret, praemetuens suis ad T. Sextium legatum, quem minoribus

 

castris praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter

15

educeret et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret,

 

ut, si nostros

loco depulsos vidisset, quominus libere hostes

 

insequerentur terreret. Ipse paulum ex eo loco cum legione progressus, ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat. [Caes. B G. VII. 48-49]

IV. Caesar impedimentis in proximum collem deductis,

 

duabus legionibus praesidio relictis secutus, quantum diei tempus

 

est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine

 

interfectis altero die ad Alesiam castra ftjcit. Perspecto urbis situ

 

perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus

5

confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites

 

circumvallare instituit.

 

 

Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito

 

loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur. Cuius collis

 

radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. Ante oppidum

10

planities circiter milia passuum III in longitudinem patebat;

 

reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari

 

altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub muro quae pars collis

 

ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae

 

Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in

15

altitudinem pedum praeduxerant. Eius munitionis

quae ab

 

Romanis instituebatur circuitus X milia passuum tenebat. Castra

 

opportunis locis erant posita itemque castella XXIII facta, quibus

 

in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio

 

fieret; haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis

20

tenebantur. [Caes. B. G. VII, 68—69]

 

 

V. Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthicum

 

legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque

 

obscure hae duae legiones unT detrahuntur. Nam

Pompeius

 

legionem primam quam ad Caesarem miserat confectam ex di­ lectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero dedit. 5

Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversari­

 

orum suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam

 

decimam, quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto

 

iubet tradi; in eius locum tertiam decimam legionem in Italiam

 

mittit, quae praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima

10

deducebatur. Ipse exercitui distribuit hiberna. ... Ipse in Italiam

 

profectus est.

 

Qu5 cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem

 

legiones duas ab se missas, quae ex senatus consulto deberent ad

 

Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia

15

retentas esse. Hoc facto quamquam nulli erat dubium quidnam